- EPISCYNION
- EPISCYNIONapud Suid. ex Epigr.Γυμνώσαντα βίου πάντα ἐπιοκυνίον,Nudato vitae totius Episcynio:traltitium est, et proprie cilium Glossar. vett. c. de memhris, Philxeno supercilium, Tzerzi pars ciliorum, quam aliquando demittentes in loca palpebrarum, vedemur ἄγριοί τινες εἶναι καὶ θυριώδεις, rustici quidam esse atque ferini; Scholiasti vett. Homeri ad II. e. v. 135. ubi de leone, pars supra oculos aut curis, locus frontis in que supercilia concurrunt; a οκύξεςθαι, irasci, quod in iratis haec statim pars afficitur. Aliis v. potiûs ipsa demissio superciliorum, quam eleganti metaphorâ nubem vocat in Physiognom. Philosophus, quippe irato animali, eo, et oculi pars obtegitur, et vultus, tamquam nube obductus, fittristior, et morosior. Quod dum leo facit, abbas, vel abis Arabibus dicitur, uti docet Samuel Bochart. Hierozoiei Parte prior l. III. c. 2 ubi plura hanc in rem. Vide quoque infra, Nubes super supercilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.